Ex 16:13
|
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
|
Num 11:9
|
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
|
Deut 32:2
|
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
|
Idc 6:37
|
ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
|
Idc 6:40
|
Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
|
II Reg 1:21
|
Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
|
II Reg 17:12
|
Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit: et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem.
|
III Reg 17:1
|
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mea verba.
|
Iob 29:19
|
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
|
Ps 132:3
|
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
|
Prov 19:12
|
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
|
Eccli 18:16
|
Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
|
Eccli 43:24
|
Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
|
Isa 26:19
|
Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
|
Isa 26:19
|
Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
|
Dan 3:64
|
Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Osee 6:4
|
Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
|
Osee 13:3
|
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
|
Osee 14:6
|
Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
|
Mich 5:7
|
Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
|