Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rogo

Esth 7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
Lc 14:18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
Lc 14:19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.
Io 17:9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:
Io 17:9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:
Io 17:15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
Io 17:20 Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
Act 27:34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
Phil 4:2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
Phil 4:3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
II Io 1:5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.