II Reg 13:25
|
Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
|
Tob 12:5
|
Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant, acceptam habere.
|
Dan 9:3
|
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.
|
Mt 26:53
|
An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
|
Mc 5:17
|
Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
|
Mc 15:8
|
Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
|
Lc 15:28
|
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
|
Act 23:20
|
Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
|
II Cor 9:5
|
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
|