Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

robusti

Deut 3:18 Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
Ios 10:25 rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
II Reg 1:27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
II Reg 20:7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
II Par 17:13 Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem,
Prov 11:16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
Prov 21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
Ier 48:14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
II Mach 12:27 Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus.