Deut 8:17
|
ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
|
Idc 8:21
|
Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
|
I Reg 28:20
|
Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
|
II Reg 8:9
|
Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
|
II Reg 22:2
|
et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
|
III Reg 1:8
|
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
|
IV Reg 6:14
|
Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
|
I Par 20:1
|
Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba, et destruxit eam.
|
Esth 14:8
|
et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,
|
Iob 18:12
|
Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
|
Iob 31:24
|
Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea:
|
Prov 21:22
|
Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
|
Eccles 7:8
|
Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
|
Isa 3:1
|
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ;
|
Isa 40:29
|
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
|
Ier 16:19
|
Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
|
Ier 51:30
|
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.
|
Ier 51:53
|
Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
|
Ezech 30:15
|
Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti: et interficiam multitudinem Alexandriæ.
|
Ezech 38:6
|
Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
|
Dan 3:44
|
et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
|
Osee 7:9
|
Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
|
Soph 2:14
|
Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
|