Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rivos

Ex 7:19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Ex 8:5 Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti.
Deut 8:15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima,
Iob 28:10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
Iob 29:6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:
Eccli 39:17 In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
Isa 8:7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus;
Isa 37:25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
Isa 41:18 Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes, ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
Ezech 31:4 Aquæ nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum: flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
Ioël 3:18 Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.