Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ripam

Gen 41:17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,
Ex 7:15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Deut 2:36 ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
Deut 3:12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.
Deut 4:48 ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
Ios 12:2 Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
IV Reg 2:13 Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis,
Ezech 47:6 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
Dan 12:5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
I Mach 9:42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis.