Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

revixit

Gen 45:27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,
III Reg 17:22 Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
IV Reg 13:21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
Lc 15:24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Lc 15:32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Rom 7:9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.