Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

revertitur

Ios 19:12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie.
Ios 19:27 Ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad lævam Cabul,
IV Reg 9:18 Abiit ergo, qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
IV Reg 9:20 Nuntiavit autem speculator, dicens: Venitusque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, præceps enim graditur.
Prov 26:11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
Eccles 1:5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
Eccles 1:6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
Sap 2:5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.
Isa 55:10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: