Prov 26:26
|
Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
|
Isa 22:8
|
Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
|
Isa 40:5
|
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
|
Ezech 13:14
|
Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
|
Ezech 23:29
|
Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.
|
Amos 5:24
|
Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
|
Mt 10:26
|
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
|
Lc 17:30
|
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
|
Rom 8:18
|
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
|
I Cor 3:13
|
uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
|
II Thess 2:8
|
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
|