Gen 9:23
|
At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
|
Gen 49:19
|
Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
|
I Reg 4:18
|
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
|
II Reg 1:22
|
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
|
IV Reg 20:10
|
Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
|
IV Reg 20:11
|
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
|
Ps 9:4
|
In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
|
Ps 34:4
|
Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
|
Ps 39:15
|
Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
|
Ps 43:11
|
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros; et qui oderunt nos diripiebant sibi.
|
Ps 49:17
|
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
|
Ps 55:10
|
tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
|
Ps 69:4
|
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!
|
Ps 113:3
|
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
|
Ps 113:5
|
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
|
Ps 128:5
|
Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
|
Isa 1:4
|
Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum.
|
Isa 28:13
|
Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
|
Isa 38:8
|
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
|
Isa 42:17
|
Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
|
Isa 44:25
|
irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
|
Isa 50:5
|
Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico; retrorsum non abii.
|
Isa 59:14
|
Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi.
|
Ier 7:24
|
Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,
|
Ier 15:6
|
Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans.
|
Lam 1:8
|
HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
|
Lam 1:13
|
MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
|
Lam 2:3
|
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
|
Io 18:6
|
Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
|
Io 20:14
|
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
|
II Petr 2:21
|
Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
|