Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

retro

Gen 41:30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
Gen 49:17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
Ex 16:32 Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.
Ex 36:28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
Ex 39:18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Lev 11:21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
Idc 20:40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere: Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri:
III Reg 3:13 Sed et hæc, quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
II Par 13:13 Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.
Esth 14:5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Ps 43:19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua;
Eccli 4:5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere.
Eccli 48:26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
Isa 57:8 Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum; et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum manu aperta.
Bar 6:5 Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine.
I Mach 9:47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro:
I Mach 13:27 Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
Mt 9:20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
Mc 5:27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
Mc 8:33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Mc 13:16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Lc 7:38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
Lc 8:44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
Lc 9:62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Lc 17:31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
Io 6:67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
Phil 3:13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
I Tim 5:15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
Apoc 4:6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.