Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

resurrectione

II Mach 7:9 et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit.
II Mach 12:43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
Mt 22:28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
Mt 22:30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
Mt 22:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
Mc 12:23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
Lc 14:14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Lc 20:33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Lc 20:35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
Io 11:24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
Act 2:31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
Act 23:6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
Act 24:21 nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
Act 26:23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
Rom 1:4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:
Heb 11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
Apoc 20:6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.