Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

resurrectio

II Mach 7:14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
Io 11:25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
I Cor 15:12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
I Cor 15:13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
I Cor 15:21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
I Cor 15:42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
Apoc 20:5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.