IV Reg 14:22
|
Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
|
IV Reg 14:25
|
Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
|
IV Reg 14:28
|
Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
|
IV Reg 16:6
|
In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et ejecit Judæos de Aila: et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
|
II Par 26:2
|
Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
|
Iob 12:23
|
Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
|
Dan 14:38
|
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
|
I Mach 14:26
|
restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion.
|