I Reg 19:14
|
Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret.
|
Tob 7:11
|
Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
|
Eccli 5:13
|
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
|
Eccli 8:12
|
quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.
|
Eccli 32:11
|
Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
|
Ier 5:13
|
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis.
|
Mich 3:7
|
Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
|
Lc 2:26
|
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
|
Io 1:22
|
Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
|
Io 19:9
|
Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.
|
Act 10:22
|
Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
|
Rom 11:4
|
Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
|
II Cor 1:9
|
Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
|
Heb 8:5
|
qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
|