Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

respondere

Gen 45:3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
II Reg 3:11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
II Par 10:9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?
Iob 9:3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Iob 9:35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.
Iob 32:1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
Iob 32:5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Iob 32:12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
Iob 39:32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
Iob 39:34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
Prov 22:21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
Prov 27:11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
Prov 29:19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Dan 3:16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
Mt 22:46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Lc 14:6 Et non poterant ad hæc respondere illi.
Col 4:6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.