Gen 23:19
|
Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
|
Ezech 8:3
|
Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum, et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.
|
Ezech 8:14
|
Et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.
|
Ezech 40:6
|
Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
|
Ezech 40:20
|
Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
|
Ezech 40:22
|
Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
|
Ezech 40:24
|
Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quæ respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.
|
Ezech 40:35
|
Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.
|
Ezech 40:37
|
Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
|
Ezech 40:44
|
Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.
|
Ezech 42:15
|
Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
|
Ezech 43:1
|
Et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem.
|
Ezech 43:4
|
Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem.
|
Ezech 44:1
|
Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem: et erat clausa.
|
Ezech 47:1
|
Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
|
Ezech 47:2
|
Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quæ respiciebat ad orientem: et ecce aquæ redundantes a latere dextro.
|