Gen 19:17
|
Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
|
Tob 11:5
|
Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
|
Eccli 23:37
|
Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
|
Eccli 33:22
|
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
|
Hab 1:13
|
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?
|
Lc 13:11
|
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
|
Apoc 5:3
|
Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
|