Ex 33:13
|
Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
|
III Reg 8:28
|
Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie:
|
Iudith 6:15
|
dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
|
Iudith 13:7
|
dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam.
|
Ps 21:2
|
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum.
|
Ps 39:14
|
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.
|
Ps 68:17
|
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
|
Ps 70:12
|
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.
|
Ps 79:15
|
Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam;
|
Ps 83:10
|
Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
|
Eccli 36:1
|
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
|
Isa 64:9
|
Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
|
Lam 5:1
|
Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
|
II Mach 1:27
|
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
|
Lc 9:38
|
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
|
Act 4:29
|
Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
|
Act 22:13
|
veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
|