Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

res

Num 11:10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est,
Num 15:39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
Deut 1:14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.
Deut 4:32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
Deut 22:28 Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit:
Idc 14:4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
Idc 18:5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
Idc 19:30 Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Ægypto, usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
Ruth 3:13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
Ruth 3:18 Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
I Reg 2:23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?
I Reg 2:23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?
I Reg 10:11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?
II Reg 11:25 Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.
II Reg 17:19 Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res.
II Reg 20:21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.
I Esd 5:5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuique ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
II Esd 2:19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
II Esd 5:9 Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
II Esd 13:17 et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
Esth 16:7 Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quæ geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
Prov 12:4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
Prov 20:1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Eccles 1:8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Sap 15:9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
Isa 39:4 Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Dan 13:63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
I Mach 5:56 audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
I Mach 7:3 Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum.
I Mach 12:51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt:
II Mach 1:33 Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
II Mach 3:40 Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res se habet.
II Mach 7:24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
II Mach 8:8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
II Mach 11:18 Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
Heb 6:18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,