Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

requiescet

Lev 26:35 in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Deut 23:16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum.
Deut 33:12 Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
Ps 14:1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Ps 15:9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
Prov 1:33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Eccli 14:27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
Eccli 43:22 Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis:
Isa 11:2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;
Isa 25:10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
Isa 51:4 Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Ier 46:27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob: et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
Ezech 16:42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius.
Lc 10:6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
Act 2:26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: