Ps 42:2
|
Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
|
Ps 43:10
|
Nunc autem repulisti et confudisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
|
Ps 59:3
|
Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.
|
Ps 59:12
|
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
|
Ps 73:1
|
Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
|
Ps 88:39
|
Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
|
Ps 107:12
|
nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
|
Lam 5:22
|
Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.
|
Osee 4:6
|
Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
|