Deut 24:1
|
Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
|
Deut 24:3
|
et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
|
Isa 50:1
|
Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
|
Ier 3:8
|
quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda, soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:
|
Mt 5:31
|
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
|
Mt 19:7
|
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
|
Mc 10:4
|
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
|