Gen 2:21
|
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
|
Ruth 1:20
|
Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
|
Sap 1:7
|
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
|
Sap 18:16
|
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
|
Eccli 17:5
|
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
|
Ier 41:9
|
Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël: ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis.
|
Ier 46:12
|
Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
|
Ier 51:34
|
Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane: absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
|
Lam 2:5
|
HE. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
|
Bar 3:32
|
sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
|
Act 2:2
|
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
|