Tob 12:3
|
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
|
Ps 73:20
|
Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
|
Ps 122:3
|
Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
|
Isa 2:6
|
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
|
Isa 21:3
|
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
|
Mich 6:12
|
In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
|
II Mach 10:30
|
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.
|
Lc 4:28
|
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
|
Lc 5:26
|
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
|
Lc 6:11
|
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
|
Act 2:4
|
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
|
Act 4:31
|
Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
|
Act 5:17
|
Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo:
|
Act 13:45
|
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
|
Act 19:28
|
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
|
Rom 15:14
|
Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
|
Phil 1:11
|
repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
|
Col 2:10
|
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
|