Ex 10:26
|
Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
|
Ex 12:10
|
Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
|
Ex 23:18
|
Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
|
Lev 7:15
|
cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
|
Lev 22:30
|
eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
|
Deut 16:4
|
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
|
III Reg 11:32
|
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël:
|
IV Reg 20:17
|
Ecce dies venient, et auferentur omnia, quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus.
|
Eccli 27:5
|
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
|
Ier 42:17
|
Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
|