Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

reliquit

Gen 39:15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Gen 39:18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Ios 8:35 Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
Ios 10:37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio.
Ios 11:22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
Idc 3:22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt.
Idc 19:2 quæ reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus.
I Reg 22:4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.
IV Reg 8:6 Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens.
IV Reg 10:14 Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
IV Reg 25:12 Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
II Par 10:8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
Ps 104:14 Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges.
Prov 13:22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
Eccli 10:21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
Eccli 15:14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:
Eccli 30:4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
Eccli 30:6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.
Ier 7:29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum, quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui:
Ier 14:5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
Ier 52:16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan, princeps militiæ, vinitores et agricolas.
Ezech 23:8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
I Mach 3:32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti,
I Mach 5:18 Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam:
I Mach 6:2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.
I Mach 7:20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:
I Mach 9:65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero:
I Mach 10:13 et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam:
I Mach 10:79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
I Mach 11:64 et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
I Mach 15:12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus:
Mt 4:11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Mt 22:25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Mc 12:21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Mc 13:34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
Lc 10:40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
Lc 18:29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
Io 4:3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
Io 4:52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
Io 8:29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
Act 14:16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
Act 18:19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
Act 24:27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
II Tim 4:9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam:
Heb 11:27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.