I Reg 31:7
|
Videntes autem viri Israël, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul, et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
|
II Reg 5:21
|
Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David, et viri ejus.
|
IV Reg 25:5
|
Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
|
II Par 18:32
|
Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
|
Sap 10:8
|
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
|
Eccli 44:8
|
Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.
|
Eccli 49:6
|
nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.
|
Ezech 20:8
|
Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.
|
I Mach 1:40
|
Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.
|
I Mach 2:28
|
Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
|
Mc 12:22
|
Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
|
Lc 20:31
|
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
|