Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

relinquam

Ruth 1:16 Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
Sap 8:13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
Eccli 24:46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
Ezech 6:8 Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris:
Ezech 12:16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.
II Mach 6:28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
Io 14:18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.