III Reg 19:20
|
Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat feci tibi.
|
Iudith 15:2
|
ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
|
Mt 4:20
|
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
|
Mt 4:22
|
Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
|
Mt 16:4
|
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
|
Mt 21:17
|
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
|
Mt 26:44
|
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
|
Mc 1:18
|
Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
|
Lc 5:11
|
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
|
Lc 5:28
|
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
|