Prov 23:32
|
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
|
Isa 14:29
|
Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
|
Isa 30:6
|
Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
|
Io 4:46
|
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
|
Io 4:49
|
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
|