Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

regressus

Num 17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
I Reg 17:57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu.
Eccli 22:26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum
I Mach 7:25 Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
I Mach 7:35 et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
I Mach 10:52 Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,
II Mach 5:21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
II Mach 12:18 et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
Lc 4:1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum
Lc 4:14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Lc 17:15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,