Gen 47:19
|
Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
|
II Reg 12:26
|
Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.
|
II Par 22:10
|
siquidem Athalia mater ejus videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
|
II Mach 13:15
|
Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant:
|