Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

redundat

Esth 7:4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
Prov 15:28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
Eccles 1:7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.