Mt 20:28
|
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
|
Mc 10:45
|
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
|
Lc 1:68
|
Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
|
Lc 2:38
|
Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
|
Rom 3:24
|
Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
|
Rom 8:23
|
Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
|
Eph 1:7
|
In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
|
Eph 1:14
|
qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
|
Col 1:14
|
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:
|
I Tim 2:6
|
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
|
Heb 9:15
|
Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
|
Heb 11:35
|
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
|