Ex 22:26
|
Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
|
Ex 22:30
|
De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
|
Deut 24:13
|
sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
|
Deut 24:15
|
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
|
III Reg 2:7
|
Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
|
Iob 22:27
|
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
|
Ps 61:13
|
et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
|
Mt 5:33
|
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.
|