II Mach 14:46
|
et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
|
Mt 18:25
|
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
|
Mt 18:30
|
Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
|
Mt 18:34
|
Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
|