Deut 32:41
|
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
|
II Reg 2:6
|
Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
|
II Reg 15:7
|
Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron.
|
III Reg 20:34
|
Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
|
IV Reg 9:26
|
Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
|
Tob 5:18
|
Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.
|
Iob 41:2
|
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
|
Ps 21:26
|
Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
|
Ps 55:12
|
In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
|
Ps 60:9
|
Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
|
Ps 65:13
|
Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
|
Ps 115:14
|
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
|
Ps 115:18
|
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
|
Prov 24:29
|
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
|
Isa 65:6
|
Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.
|
Ier 16:18
|
Et reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum: quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.
|
Ier 25:14
|
quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
|
Ier 51:24
|
et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.
|
Ezech 9:10
|
Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam.
|
Ezech 32:14
|
Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
|
Osee 4:9
|
Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.
|
Ioël 2:25
|
Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos.
|
Ioël 3:4
|
Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
|
Ion 2:10
|
Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
|
Soph 3:9
|
Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
|
Zach 9:12
|
Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
|
Mt 18:26
|
Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
|
Mt 18:29
|
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
|
Lc 10:35
|
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
|
Philem 1:19
|
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
|