Deut 32:4
|
Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
|
I Reg 29:6
|
Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places.
|
Iob 1:1
|
Vir erat in terra Hus, nomine Job; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
|
Iob 1:8
|
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
|
Iob 2:3
|
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
|
Iob 8:6
|
si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ;
|
Ps 24:8
|
Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
|
Ps 91:16
|
ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
|
Prov 21:29
|
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
|
Isa 26:7
|
Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
|
Mich 7:2
|
Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.
|
Mich 7:4
|
Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
|
Act 14:9
|
dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
|