Ex 15:26
|
dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
|
Deut 12:8
|
Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur:
|
Ios 9:25
|
Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
|
Idc 17:6
|
In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
|
Idc 21:24
|
Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
|
II Reg 17:11
|
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.
|
II Reg 18:4
|
Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni, et milleni.
|
III Reg 11:38
|
Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum, et tradam tibi Israël:
|
III Reg 15:5
|
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
|
III Reg 15:11
|
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus:
|
III Reg 22:43
|
Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
|
IV Reg 10:15
|
Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum:
|
IV Reg 10:30
|
Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
|
IV Reg 12:2
|
Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Jojada sacerdos.
|
IV Reg 14:3
|
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quæ fecit Joas pater suus, fecit:
|
II Par 26:4
|
Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.
|
II Par 27:2
|
Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
|
II Par 28:1
|
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset: et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus:
|
II Par 31:20
|
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
|
II Par 34:2
|
Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
|
Iob 35:3
|
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
|
Iob 42:7
|
Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
|
Ps 32:4
|
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
|
Ps 50:12
|
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
|
Ps 77:37
|
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
|
Ps 118:137
|
SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
|
Prov 2:13
|
qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;
|
Prov 21:8
|
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
|
Prov 23:16
|
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
|
Prov 27:21
|
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
|
Eccles 7:30
|
Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
|
Sap 13:11
|
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
|
Eccli 51:20
|
Lætatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam.
|
Ier 17:16
|
et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
|
Ier 26:14
|
Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
|
Ier 34:15
|
Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam:
|
Bar 6:26
|
Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.
|
Amos 3:10
|
Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.
|
Act 8:21
|
Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
|