Gen 24:27
|
dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
|
Gen 24:48
|
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
|
III Reg 3:6
|
Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
|
Ps 35:11
|
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
|
Ps 72:1
|
Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde!
|
Ps 93:15
|
Quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
|
Prov 14:2
|
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
|
Act 16:11
|
Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
|
Act 21:1
|
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
|