II Esd 9:13
|
Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona:
|
Iob 42:8
|
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meum orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
|
Ps 57:2
|
Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
|
Prov 4:25
|
Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
|
Prov 8:6
|
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
|
Prov 12:15
|
Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
|
Prov 16:13
|
Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
|
Prov 16:25
|
Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
|
Prov 17:26
|
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
|
Prov 20:11
|
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
|
Prov 21:2
|
Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.
|
Prov 24:26
|
Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
|
Prov 29:27
|
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
|
Isa 26:7
|
Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
|
Isa 30:10
|
qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.
|
Isa 42:16
|
Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
|
Isa 45:19
|
Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me; ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
|
Ier 31:9
|
In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
|
Ezech 33:20
|
Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
|
Dan 11:17
|
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
|
Mich 3:9
|
Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis:
|
Hab 2:4
|
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
|