Ex 8:29
|
At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
|
Idc 16:17
|
Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
|
II Reg 12:10
|
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi, ut esset uxor tua.
|
Iob 15:30
|
Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
|
Iob 16:7
|
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
|
Prov 17:13
|
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
|
Prov 22:6
|
Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
|
Eccli 39:13
|
Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.
|
Isa 54:10
|
Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
|
Mich 2:4
|
In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat?
|
Nah 3:1
|
Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina.
|
Zach 10:11
|
et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
|