Gen 13:9
|
Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
|
IV Reg 18:14
|
Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me: et omne, quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
|
I Par 14:14
|
Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
|
Prov 3:7
|
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
|
Isa 54:14
|
Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
|