III Reg 20:34
|
Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
|
Iob 27:5
|
Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
|
Ier 9:2
|
Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulterati sunt, cœtus prævaricatorum.
|
Ezech 8:6
|
Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
|