Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rebus

Ios 21:43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
I Reg 15:3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
I Reg 18:21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.
Prov 2:14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;
Prov 8:6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
Eccli 3:24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
II Mach 4:6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.
II Mach 8:9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.
II Mach 11:23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
II Mach 13:16 summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt.
II Mach 14:5 Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur,
II Mach 14:26 Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.