Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rationem

Lev 25:50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
Lev 25:52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Iob 38:33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
Iob 38:37 Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
Eccles 7:26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
Eccles 7:28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
Eccles 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Dan 6:2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
II Mach 3:6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
II Mach 13:26 Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit.
Mt 12:36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
Mt 18:23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Mt 18:24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
Mt 25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
Lc 16:2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.
Act 19:33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
Act 19:40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ: cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.
Act 22:1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Act 25:8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
Act 26:1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere.
Act 26:24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
Rom 12:6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
Rom 14:12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Col 2:23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Heb 13:17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
I Petr 3:15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
I Petr 4:5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.