Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rami

Iob 14:7 Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
Sap 4:5 Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
Eccli 1:25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.
Eccli 23:35 non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum:
Eccli 24:22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ.
Eccli 50:14 sic circa illum steterunt quasi rami palmæ: et omnes filii Aaron in gloria sua.
Isa 17:6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
Ezech 31:5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
Ezech 31:12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes: et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ: et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, et relinquent eum.
Dan 4:18 et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis ejus commorantes aves cæli:
Osee 14:7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
Ioël 1:7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.
Rom 11:16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
Rom 11:19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.