Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

radix

Deut 29:18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
Iob 14:8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Iob 30:4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
Prov 12:3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
Prov 12:12 Desiderium impii munimentum est pessimorum, radix autem justorum proficiet.
Sap 3:15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
Sap 15:3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Isa 5:24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isa 11:10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
Isa 53:2 Et ascendet sicut virgultum coram eo; et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum;
Ezech 31:7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas.
Osee 9:16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
Osee 14:6 Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
I Mach 1:11 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum.
Rom 11:16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
Rom 11:18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
Rom 15:12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.
Heb 12:15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
Apoc 5:5 Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
Apoc 22:16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.